

Liber Leviticus*
Caput 16: Versus 16
Tabernaculo testimonii,etc. Quod superius sanctuarium, hic tabernaculum testimonii vocat. Eadem enim ratione et sancta et tabernaculum testimonii, dicitur massa humani generis. Sic enim tabernaculum testimonii coelum est, recte sancta nominatur: coelestis est homo noster de quo Paulus ait:Sicut portavimus imaginem terrae,etc.[I Cor. 15.]. Hic recte sancta nominatur qui est in medio immunditiarum, quia passionibus carnis oppugnatur Christus.Sanctuarium. Genushumanum, carnem assumendo, ut in proprio sanctuario carnis rogaret per crucem.